[220] EPISTOLA XX.

Reverendis, Nobilibus, Clarissimis ac Eximiis Viris

DEPUTATIS FRISIAE,

Dominis & Amicis suis honorandis.

Leoardiam.

S.

Domini & Amici. Cum negocium pacis cui me quoque interesse voluistis, nunc ad collationem & concertationem veniat, & metuam ne Acta quae hinc inde exhibentur; vel serius vel non integra ad vos transmittantur. Quod ex quibusdam causis antea nobis interdictum fuit, impetravi ab Illustriss. Duce Arschotano & reliquis Ordinum legatis ut posthac liceat mihi omnia quae hic aguntur vobis & Transisulanis seorsum & privatim communicare. Id quod eo magis urgere volui, ut vos eorum conscii vobiscum deliberetis an me secreto, quis vester circa ea intellectus & voluntas sit, admonere velitis, ne cum fidei meae hanc rem una cum aliis commiseritis, quicquam faciam quod intellectui & voluntati vestrae adversum esse possit.

Quantum ex Transisulanis intelligere potui ea receperunt quae usque ad XVI. Maji acta sunt. Ad eos ergo reliqua perscripsi & transmisi. Et cum non dubitem quin & ista vobis legati vestri jampridem communicaverint nec alioquin magni momenti sint, ordine & hic inde & quae interea acta sunt, referam & transmittam.

XVI. Maji. Cum nomine Ducis de Terranova factum Principis Parmensis excusaretur, Induciae recusarentur, ante omnia vero Media, quae constituendae paci servire possent, a nobis peterentur XVIII. sequente responsum notatum hic litera A. primum ore dixi, dein in scriptis illud una cum primis nostris articulis exhibuimus. Hos articulos non transmitto, quia non dubito quin eos habeatis.

XIX. Accusati sunt articuli nostri quasi duri praeter rationem, prioribus pactis non consentientes, ad quos nec Imperator, nec Rex, nec Dux de Terranova velit attendere, quare rogant ut eos corrigere, lenire & mitigare velimus.

XXI. Ad accusationem istam responsum notat, litera B. primum ore recitatum, deinde inscriptis ad petitionem Commissariorum exhibitum fuit.

XXIII. Aliquae obscuritates & difficultates in articulis a nobis exhibitis per Principes Commissarios fuerunt propositae & moderatio rursus petita.

XXV. Super his responsum not. litera C . datum est, & exhibiti secundi nostri articuli, quos quia jam ante accepisse vos existimo, non transmitto.

Post exhibitos articulos ore ea quae notantur litera D. adjecimus, fit in his mentio conditionum, quas Archidux Matthias juravit, quae non possunt vobis esse incognitae.

Ab hoc die usque ad IX. Iunii nullum responsum a legatis Regiis accepimus ex nulla alia causa quam quod de die in diem expugnationem & occupationem Trajecti superioris expectaverint, ut per eam nos timidiores redderent, sed hoc die art. notat. litera E. nobis traditi sunt, iique ita commendati quasi justi & aequi essent. Deinde quaedam alia proposita fuerunt, ad quae nos responsum & annotationem sub literis F. & G. Deinde ad majorem Instructionem, Concordiam articulorum sub litera H. concepimus & XI. & XII. die exhibuimus.

Habetis omnia quae a XVI. Maji hucusque acta sunt, eadem quoque diligentia, caetera quae posthac hic agentur ad vos perscribam & transmittam. Multa pro justificatione articulorum nostrorum & pro confutatione Regiorum art. dici potuissent, sed ne qua in re adversarios nostros offendamus, vel impedimentum aliquod confectioni pacis praebeamus, lenissime & modestissime omnia exponere voluimus, ut si possibile est, ad desideratam pacem post longas tandem calamitates & miserias Deo volente, perveniamus. Sin vero eam aequis conditionibus obtinere non poterimus, justificatio ista necessaria erit, ne videamur Regi nos opponere in aliquo quod vel impium vel injustum est, atque ita Imperium erga nos concitemus.

Id quod in initio dixi, si me de quibusdam admonere secreto volueritis, libenter meum consilium ad vestrum accommodabo. Nihil enim magis opto, quam communicato inter nos consilio in hoc negotio progredi. Bene valete, mei optimi & amantiss. Coloniae. II. Iunii Anno MDLXXIX.

Vester ex animo,

AGGAEUS ALBADA.